monumenta.ch > Plinius > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 99
{LIII} Palma elate sive apthe medicinae confert germina, folia, corticem. folia inponuntur praecordiis, stomacho, iocineri, ulceribus, quae serpunt cicatrici repugnantia. psoras cortex eius tener cum resina et cera sanat diebus XX. decoquitur et ad testium vitia. capillum denigrat. suffitu partus extrahit. datur bibendus renium vitiis et vesicae et praecordiorum, capiti et nervis inimicus. vulvae ac ventris fluctiones sistit decoctum eius; item cinis et tormina, potus in vino albo in vulvarum vitiis efficacissimus. Proxime varietates generum medicinarumque mala habent. ex his verna acerba et stomacho inutilia sunt, alvum, vesicam circumagunt, nervos laedunt. cocta meliora. - Cotonea cocta suaviora, cruda tamen, dumtaxat matura, prosunt sanguinem excreantibus et dysintericis, cholericis, coeliacis. non idem possunt decocta, quoniam amittunt constringentem illam vim suci, * et tamen decocuntur in aqua caelesti ad eadem, quae supra scripta sunt.